Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique ipsum affectum sui sermonis interroga, immo audi dicentem uel potius audi dubitantem, cum dicit: ideo conitimur siue absentes siue praesentes placere illi, absentes adhuc per fidem, praesentes per speciem. unde et hoc potest intellegi, quod et hic positi et illic placere e nostro iudici, redemptori quoque nostrarum desideramus animarum. necesse est enim nos ei assistere per speciem, ut unusquisque. operum suorum merita dignae adipiscatur sortis examine, uel iustus in requie [*](2 Ps. 38,13 4 *IICor. 5, 6 5 II Cor. 5, 7 8*11 Cor. 5,8 16.20 ♦II Cor.5,9 ) [*]( 1 nunc] add. quod B, om. {la 4 in hoc corpore fJav 6 tamen om. av 7 ad faciem lis ACml aenigmate] imagine fJ et in mg. a 9 de] a fia, om. v 10 esse fJ in om. AmlBCmlfia deo] et {la 11 ueritatis « confidimus scripsi consentiosus AmlB consentiosos Am2 consentiosi sumus (osi sumus ih ras. m2) C consentimus ftav 12 obtantes BC pleniores Cml 13 defendentes fJa 14 a] et (i uidetur] s.scr.m2 uel uidemurC 15 futuros ABCml et om. A praesentia DEmlF 16.20 conicimur A connitimur Cftav 18 tenditur B auditur fJ affectum] testem pav 19 interrogo BC pr. audi] uide Fa 22 per speciem praesentes per fidem tr. C potest et hoc F 23 redemptorem Bm\'2Cml, add. nos BCml ) [*](14* )

212

uel impius in aerumna. fundit igitur lacrimas, quoniam, cum aduena in terram uenerit, demoretur et separetur a patria longo detentus exilio. considera nunc mihi illum Adam de paradiso eiectumin castellum relegatum spectantem, unde deiectus sit, flentem ubertim, quia reminiscitur quid amiserit quoue deciderit. et ideo gratias agamus deo, qui nos perpetuo exilio liberauit, aperiens ianuam qua reuertamur ad patriam. unde apostolus praesumpsit dicere: ergo iam non estis aduenae atque peregrini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei.

Hoc uolens recipere Dauid, antequam Christus ueniret in terras, dixit: remitte mihi ut ref rigerem, priusqua mea m, et amplius non er , hoc est: hic mihi remitte ubi peccaui. nisi hic remiseris mihi, ibi remissionis requiem inuenire non potero; quod enim ligatum in terra manserit, ligatum manebit in caelo, quod solutum in terra fuerit, solutum erit in caelo. propheta enim et praedicator ecclesiae congregandae euangelico spiritu indulgentias domini praeuidebat et praecipienda apostolis

ei dominus reuelabat, immo haec erat uetus sententia, ut qui se ligasset in terris uinctus migraret a corpore. ideo dominus, quod erat ante iudicii sui, dedit apostolis peccata remittendi aequitatem, soluenda ne di-u ligata manerent. denique audi dicentem: tibi dabo claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in caelo, et quodcumque solueris super terram 25 eiit solutum et in caelo. tibi, inquit, dabo claues [*](1 cf. Ps. 38,13 8 Eph. 2,19 12 *Ps. 38, 14 15 cf. Matth. 16,19 19 ? 22 *Matth. 16,19 ) [*]( 1 fudit AmlBC 2 terra AC 3 exsilio Ev paradisso C 4 religatum codd. expectantem a 6 exsilio Cv 7 apostolus] add. iam C praesumsit B praesumit C 11 in] ad fl 12 terram av refrigerer fJav 13 ampliusJ add. iam fia 15 in terra ligatum flav 20 a om. P 21 ante erat av erat iudicii sui ante fl sui iudicii tr. C peccata re-] expectare B peccati re- (-cati re- in fas.) C aequitate flu 22 soluendam a, om. a ne] ut DF diu] cito soluenda diu av ligatum « maneret BC 24 ligaueris] solueris DF erit ligatum — 25 terram om. DF 26 inquid BC )

213
regni caelorum, ut et soluas et liges. hoc Nouatianus non audiuit, ecclesia dei audiuit; ideo ille in lapsu, nos in remissione, ille in inpaenitentia, nos in gratia. quod Petro dicitur, apostolis dicitur.

non potestatem usurpamus, sed seruimus imperio, ne postea, cum uenerit dominus et ligatos inuenerit quos oportuit solui, commoueatur aduersus dispensatorem, qui ligatos seruauerit seruos quos dominus iusserat solui dicens, quoniam qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multum; qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit minus.