Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed cur prius baculum, postea ollam? quoniam qui baculo non corrigitur in ollam mittitur, ut ardeat et tabescat. et ideo et ad prophetam Hiezechiel dicitur: accipe tibi sartagin e*m et accipies iniquitates domus Israel et consummabis; et tabescent, inquit, in suis iniquitatibus, et alibi in eodem libro dicit dominus: sed ego mag num faciam titionem et multiplicabo ligna et succendam ignem, ut liquefiat caro et imminuatur ius.

quibus testimoniis significatur, quod animae perfidorum admoto igne tabescant, ut deponant crassitudinis quendam carnalis humorem. mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum, ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis uigorem et uelut iure quodam ita quibusdam infuderat animam inlecebris cupiditatum. expectant igitur nos quaedam sartagines. ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat et deponat omnem duritiam et pinguedinem quandam carnalis aruinae.