Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique ex his quae secuntur manifestatur hic sensus, quia subiecit: ommutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me, hoc est: \'dedisti me tu obprobrium insipienti; ideo ommutui et non aperui os meum, ne peccata maiora contraherem. agnoui uoluntatem tuam, ut ad tempus erubescerem et postea saluus fierem ueniam postulando\'. prodest ergo interdum et obprobrium, siquidem etiam ipse prodest carnis interitus, ut testificatur apostolus dicens: tradidi eum in interitum

carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. obprobrium quoque prodesse Dauid ipse testatus est dicens ad Abessam: sine mal e die at mihi Iemineus, quoniam dixit illi dominus, ut uideat humilitatem meam et retribuat mihi dominus bona pro maledicto hoc. et re uera uidit obprobrium eius dominus, quod flens ibat et excalciatus operto capite, et amouit eius obprobrium. liquet igitur quia, cum datus in obprobrium fugerit et humiliatus sit et nudis pedibus domino [*]( 1 Ps. 38, 9 6 cf. Hebr. 11, 26 8 ♦Ps. 38, 9 11 cf. Rom. 10, 10 14 *Ps. 38, 10 20 * ( Cor. 5, 5 23 *II Reg. 16,11-12 27 cf. II Reg. 15,30 ) [*]( 2 elegit AmlBml 4 igitur] add. ei quae B ci* ♦ * C 6 et om. F 7 regalibus thesauris fl 10 peccata et opprobria fJ ne fl 11 et obprobriis eru- bescat BCfJ ait Aeml 13 hiis E iis a sequuntur v 14. 16 obmntui Cfiav 14 non om. P 15 tu] in Bab, om. (i 23 abesam A 24 gemineus BCfJ Ieminaeus av 25 retribuet ft 27 excatceatus v 29 obprobrium] add. Dauid BCftav fugit ft et (post sit) om. fJ )

207
satisfecerit et lapides iacientem non repercusserit et in maledicentem non permiserit uindicari et post haec regno suo integro resumptus sit, quia et obprobrium a domino sit et prosit magis sustinere obprobrium quam repellere. denique uictoria post secuta est.

ergo obprobnum prodest. sed quid est quod add?dit: quoniam tu fecisti me? nonne ideo ommutuisse se dicit et non aperuisse os suum, quia agnouit domini uoluntatem, et propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret domino per obprobrium pro peccato?