Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo iustus dixit: et nunc quae est expectatio mea? nonne dominus? et substantia mea ante te est. spes et patientia nostra Christus est, ipse factus est redemptio nostra, ipse est nostra expectatio, ut dicamus singuli: expectans expectaui dominum et respexit me. respice ergo nos in iudicio tuo, respiciat super nos misericordia tua, ut qui de merito diffidimus nostro per tuam misericordiam liberemur cuius potestate est animae nostrae uitaeque substantia. et ideo non timeamus corporis mortem, sed eum qui potest animam nostram uel seruare uel perdere, cuius substantia uirtus est, quam deus ad similitudinem sui pectoribus infudit humanis.

Quisquis igitur habet istam substantiam animae suae, dicit: ab omnibus iniquitatibus meis eripe me. non unius criminis lapsum fatetur qui ab omnibus se iniquitatibus solui precatur. scit enim quod, nisi dominus ignoscat, nemo saluus esse possit quicumque natus est sub peccato, quem ipsa noxiae condicionis hereditas adstrinxit ad culpam. [*]( 1 cf. Phil. 2, 21 3 cf. Esai. 58, 7 4 cf. Matth. 19, 21 5 cf. II Cor. 8, 9 11 *P!>. 38, 8 13 cf. Rom. 8, 25 cf. Eph. 1,7 14 *Ps. 39, 2 19 cf. Matth. 10, 28 23 *Ps. 38, 9 ) [*]( 1 ista] illa av 2 Christum] quae sunt Christi fJav habeas — habeas ed. Rem. b habebus — habebus codd. a habebus — habeas n augeret B, add. noli fJ 3 set A et BCav ut fJ te om. {J 7 exitari B 8 de nocte] donec te B 9 domum iudicis DF moueas] add. terreas fJ et in mg. a 10 pauperem BCmlfi et in mj. a 11 dicit {J 12 to om. B 13 est (post factus) om. BCfi 14 ipsa est C 16 tuo om. B 20 saluare DF substantie {J substantiae a 25 sit Bml quia fł 26 conditionis cJdd. av )

206