Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ascende ergo, homo, in caelum et uidebis illa, quorum umbra hic erat uel imago; uidebis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione, non in uelamine, sed in luce. uidebis uerum lumen, aeternum atque perpetuum sacerdotem, cuius hic imagines uidebas Petrum Paulum Iohannem Iacobum Matthaeum Thomam. uidebis perfectum hominem iam non in imagine, sed in ueritate; qualis enim caelestis, tales et caelestes, utique et ipsi iam in gloria uel decore, iam in resurrectionis gratia, non in corpore mortis et corruptionis deformitate.