Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Primum igitur umbra praecessitsecuta est imago, erit ueritas; umbra in lege, imago uero in euangelio, ueritas in caelestibus. umbra euangelii et ecclesiae congregationis in lege, imago futurae ueritatis in euangelio, ueritas in iudicio dei; ergo quae nunc celebrantur in ecclesia, eorum umbra erat in sermonibus prophetarum, umbra in diluuio, umbra in Rubro Mari, quando baptizati sunt patres nostri in nube et in mari, umbra in petra quae aquam fluxit et populum sequebatur.