Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Aut certe sic — nostrum est enim argumentis quaerere ueritatem, tuum est eligere quid sequaris —: ne peccatum, inquit, cresceret, adbreuiasti dies uitae humanae qua uiuimus in his terris, et tamen, cum maturior in hoc breui cursu istius uitae finis sit peccatorum mortis celeritate, substantia mea tamquam nihil ante te, quia, etsi ad imaginem et similitudinem dei facti sumus, grauat nos tamen in hoc corpore constitutos quaedam terrena contagio, quae non grauaret, si DOS exuere magis ueterem hominem, cum induimus gratiam, quam superuestire mallemus;

minorem enim laborem nobis expoliatus homo uetus quam superuestitus afferret. nam quod expoliamus, abicimus, quod [*]( 1 Symmachus Ps. 38, 6 2 cf. Esai. 40,12 5 cf. cap. 20 6 cf. Sap. 11, 20 (21) 9 *Ps. 119, 5 20 *Ps. 38, 6 21 cf. Gen. 1, 26 23 cf. II Cor. 5, 4 ) [*]( 1 simachus Aft 2 spithamas ABCm2E spitamas CmlDF omaajAaz a spithamen « spitamen fJ quia palmo] palma quidem (quia Bml) BC 3 palma] palma a 7 magnae « 8 quos] quas « quod DF quo] quomodo (t 9 suae] sunt ABml uitae] add. dies OfJb eu AmlB 11 fecit] add. deus av 12 septingentis] quingentis BC ut] et C extra Dml 13 intellegendum] add. est Bav 18 abbreuiasti av 19 cum] con D 21 nihilum EFv 22 nos om. B tamen nos av 23 exueremus Bm?O exueret fJ magis del. C 25 enim] etiam fiav 26 expoliamur AmlBCmlfiv snperuestimur ECftv )

201
superuestimus, includimus et ideo ingemescimus et laboramus, donec mortale hoc ueteris hominis indumentum errori effectum obnoxium nouitate suae uitae spiritalis absorbeatur, ut, si supra uenenum plurima mella fundantur, aegre ac nimis sero ueneni uirus aboletur, aqua etiam multa diu cum ueneni felle luctatur, si non illud expuat, sed absorbeat. ideo laboriosa paenitentia, suauis gratia, quia peccatum expoliatur ubi gratia est, absorbetur ubi paenitentia; ibi remittitur, hic absconditur, et ideo scriptum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.