Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed tamen, quia et architectorum mensurae palaestae dici feruntur, quibus ad structurae numerum uel modum spatii colligendum aedificia metiuntur locumque eum, in quo aedificia sunt locanda, et quia per Esaiam locutus est deus: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? quis statuit montes in statera?, uideamus, ne forte hic sensus hoc sermone sit colligendus, eo quod cognitos dies omnium habeat deus, cui nihil inmensum sit, qui omnia mensura quadam suae scientiae comprehendat, nihilque ei sit inaestimabile, nihil inexaminatum atque inenumerabile, qui ait: sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt.

hoc ergo dicit propheta: ecce nouisti dies meos, non te praetereunt cotidiani actus mei, peccata mea ante oculos tuos posuisti et ideo sui stantia mea tamquam nihil ante t e. quid enim est homo nisi quia memor eius es? h o mo uanitati similis factus est, homo in peccato et, si aliquid habeat probitatis atque uirtutis, recte ceteris terrenis animantibus antefertur et in conspectu animalium quibus est praepositus antecellit, in conspectu autem dei tamquam nihil est eius substantia. unde et alibi ait: quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis homo uiuens, quod Symmachus manifestius expressit dicens: et uita mea tamquam nihil ante te. [*]( 1 cf. II Tirn. 2, 5 7 *Esai. 40,12 14Luc. 12,7 17 ♦Ps. 38, 6 18 cf. Ps. 8, 5 Ps. 143, 4 23 *Ps. 142, 2 23 Symmachus Ps. 38, 6 ) [*]( 1 alt. et om. {l Paulus om. DF habundantius a 4 architecthorum D palaestrae v 6 eorum Cml 7 quia om. a esayam B ysai (-y- C) am OfJ quis] quia DF 8 caelo Cml 9 qui BC in om. av 11 eo om. a cognitus Bml nihil] ald. omnium C 12 qui] quod Cm1$13 sit om. BCft a:{. nihil — inenumerabile om. a innumerabile au 14 capitis om. fl 16 actus mei cotidiani C 17.26 nihilum flav 18 homo] aid. licet a 19 et Qrn. a 24 ominis F 25 symachus AB simachus (i )

200