Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: ecce do tibi in os uerba mea ignem. hanc ergo et Dauid linguam ignis accepit, ut diuinae cognitionis succensus ardore loqueretur: notum fac mihi, domine, finem meum. non de morte sua quaerit — ngque enim hic finis resurrecturo —, sed de eo fine quaerit de quo apostolus dixit: quia ille finis, quando dominus Iesus tradet regnum deo et patri et euacuabit omnes principatus et potestates

et quando mors nouissima omnium des t r uetur, ut mala deficiant et bona aeterna succedant . et ideo dictum est: fugit dolor, tristitia et gemitut-. hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: aut quis est qui laetificat me nisi qui contristatur ex me? obiurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat,

ut agerent paenitentiam, quo inreuocabilem ueniam et salutem, cuius non paeniteret deum, mererentur. ille igitur uerus est finis qui non unius erit finis, sed omnium. quomodo ergo \'finem meum\' dixit? sed considera quis loquatur. utique homouel unus ex hominibus usus communitate substantiae uel qui ad formam uniuersorum describitur et ad perfectionem consummati hominis eruditur.

Unde et addidit notum sibi fieri numerum dierum qui est, ut sciat quid desit sibi, ad perfectionem utique quid desit, [*](5 *Act. 2, 3 7 *Hier. 5, 14 9 Ps. 38, 5 12 *I Cor. 15, 24. 26 17 *F.sai. 35, 10 18 *II Cor. 2, 2 27 cf. Ps. 38, 5 ) [*]( 1 qui] quis BCml, cf. lin. 27 et pag. 197,6 ut] in Vml 3 pentecosten fJ 5 uisae] diuisae cc 7 hyeremiam BC ieremiam fJ 8 mea] add. in fiav 11 finis hic Fml 13 tradit Bml et (post deo) om. v 14 euacuauit Bml 16 pr. et om. BCfJ succendant Cml 1? tristitia et] tristitie (i 18 aut] et v 20 excitabant Cml 21 quo] qua Fa 22 non] add. dei B dum C (Úl.) non deum (dei Enal ) peniteretfJ deum non poeniteretov dominum BC 23 qui anle uei us tr. Fa 25 qui DF quia cef. av 26 consumati AB 28 sibi] michi Bml )

197
non ad istius corporis uitam, de quo propheta Dauid cupiebat absolui dicens: heu me quod incolatus meus prolongatus est! habitaui cum habitantibus Cedar. denique dierum numerum cognoscere uolebat, non etiam noctium. hic.