Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Locutus sum in lingua mea: notum f ac mihi, domine, finem meum et numerum dierum[*]( 3 Ps. 38, 4 13 cf. Ex. 3, 2 17 *Hier. 20, 9 20 Lac. 24, 32 22 cf. Luc. 12, 49 25 Ps. 38, 5 )[*]( 1 autem] tamen BF 2 ei om. F resisum BCml recissa E rescissa av repparatur B 3 Concaluit] add. inquit F in om. B 4 exardescit.ACm2.Em2 5 chaustico fi medicamento om. Fml amoto BCml ammoto Cm?fJ 6 tametsi a 7 urit scripsi curat codd. av (suum = eius) consumatus AB inoffensam Bm2C offense {J offensae in mg. a 9 si om. F 10 si] etsi BC ergo om. (iav 13 sed] add. qui {J non eras. B, a. l. C ignis] add. dei BCfiav 15 depascitur BC 16 exitatur B 17 hyeremias B iheremias C ieremias (i flamigerans BD flammigerus av 19 agebant DF 20 mutuo s. I. C, add. intus, sed del. 23 quo] quod F 24 exueret D (non F) 25 sum] add. inquit BCfta )[*](13* )

196
meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. bonus ignis, qui fecit ut propheta loqueretur. et uide ne ipse sit ignis, qui uisus est quando in die pentecostes in unum locum discipulis congregatis decidit cum ui magna super eos spiritus sanctus et linguis uariis loquebantur. sic enim scriptum est, quia uisac sunt linguae eorum dispersae tamquam ignis.

hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: ecce do tibi in os uerba mea ignem. hanc ergo et Dauid linguam ignis accepit, ut diuinae cognitionis succensus ardore loqueretur: notum fac mihi, domine, finem meum. non de morte sua quaerit — ngque enim hic finis resurrecturo —, sed de eo fine quaerit de quo apostolus dixit: quia ille finis, quando dominus Iesus tradet regnum deo et patri et euacuabit omnes principatus et potestates

et quando mors nouissima omnium des t r uetur, ut mala deficiant et bona aeterna succedant . et ideo dictum est: fugit dolor, tristitia et gemitut-. hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: aut quis est qui laetificat me nisi qui contristatur ex me? obiurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat,

ut agerent paenitentiam, quo inreuocabilem ueniam et salutem, cuius non paeniteret deum, mererentur. ille igitur uerus est finis qui non unius erit finis, sed omnium. quomodo ergo \'finem meum\' dixit? sed considera quis loquatur. utique homouel unus ex hominibus usus communitate substantiae uel qui ad formam uniuersorum describitur et ad perfectionem consummati hominis eruditur.