Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

C oncaluit cor meum intra me et in medir tatione mea e xar des cet ignis. grauiora uulnera, sicut nouimus, caustico medicamento uel admoto igne curantur. ergo uir sapiens ipse medicus est sibi; tamen, etsi medicus est, uulnus suum urit ideoque, si non plene consummatus est ad inoffensae habitudinem sanitatis, uaporatur eius cor, habet febrem, ignescit ad obiecta conuicia et, si tacet, uel intra se teritur.

lapis si ad lapidem teratur, ignem excutit. ita ergo etiam bona conscientia pudore succenditur, si renouetur ei suorum recordatio delictorum, et in ipsa meditatione ignis exardescit. non malus ignis qui adurat, sed non exurat; talis ignis quem Moyses in rubo uidit, quando rubus urebatur, sed non exurebatur.

est ergo ignis, qui peccatum minuit et suo culpam ardore depascit. est et ignis , qui caelestium scripturarum meditationibus excitatur, uelut ille de quo dicit Hieremias: et erat ignis flammigerans in ossibus meis, aut ille de quo Cleophas et qui simul iter agebat, quando post resurrectionem eis se Christus adiunxit, sermone mutuo conferebant dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis scripturas? ideo et dominus uenit, ut ignem hunc in terram mitteret, quo inluminaret animas uniuersorum, studium accenderet, crimen exureret.