Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: et dolor meus r enouatus est. adhuc in inferiore uirtutis gradu positus haec uerba depromit, quod dolor sibi peccatorum ueterum obiectione renouatus sit, quae deleta iam obduxisse uidebatur obliuio uel bonorum operum texerat compensatio. denique in posterioribus quasi fortior dicit: u iderunt mc et mouerunt capita sua, eo quod minarentur et nocere non possent, et addidit:

maledicent illi et tu benedices. et hoc quasi ualidior loquitur neglegens iniuriae uel pudoris, cui benedictio domini pro omnibus abundaret. ergo in isto psalmo tricesimo octauo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione uirtutis dicit sibi dolorem esse renouatum.

ualidissimus enim cicatricis offensionem sentire non nouit nec plagam potest timere qui fortior est. in ipso pugilum certamine solet plerumque qui fortior est expectare, ut inferioris. ictu aliquo lacessatur, quo acrior offensus insurgat; ita exercitatione nimia atque patientia roboratur, ut tamquam insensibilis ad dolorem plagam sentire non possit, percussus ridet, lacessitus minatur. at uero inferior si forte ictum ferientis supra obductam cicatricem ueteris uulneris exceperit, renouatum sentit dolorem. sic est cui obiciuntur peccata superiora quae competenter

doluit atque defleuit, ut satisfactione congrua uulneri peccatorum suorum obduceret cicatricem. si perfectus est, tacet conuiciantibus nullo sibi dolore renouato, quia, etsi peccauit, securus est, quia sine paenitentia sunt dei dona et ideo quae semel donauit resoluere ac renouare non soleat, cum ipse dixerit: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates et memor non [*](3 Ps. 38,3 7 Ps. 108,25 9 Ps. 108,28 26 cf. Rom. 11,29 27 *Esai. 43,25 ) [*]( 1 affligere BmlCDFml recipit scripsi recepit coda. av 5 delicta ACml ct delicta B 10 hoc] quod av 11 habundaret a 12 tricessimo C 13 nondum — perfectione om. fJ 16 pugili BCDm2EF ut ab inferiori se in aliquo BmlC . 20 lascessitus Cml iniciatur « initiatur av ictu Bm2 21 obductum Bp cicatrici Bm2[t ueteri B{J uulnus BCmlff 25 peccauerit Cml 27 ego sum semel Cml 28 sum om. ABml iniquitates] add. tuas C )

195
e r o. si autem inperfectus et inmemor caelestium praeceptorum, dolor ei tamquam recisa cicatrice reparatur.