Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

moritur autem tibi serpens ille intellegibilis, si tu moriaris peccato et tibi tua peccata moriantur . sic conteritur eius uenenum, si te tua facta conpungant; sic omnis uis eius aboletur, si bonis operibus tegas et fideli confessione temperes crimen admissum. audi, quemadmodum uirtus draconis ipsius conteratur: conterat, inquit, deus satanan sub pedibus uestris. contere primo cor tuum, in quo erat draconis cubile, ut non inueniat ubi possit habitare. contere carnes draconis; carnes eius peccata nostra sunt.

ideo tibi dicit deus: epulantur in eo gentes et infra ait: praecurrit mori. carnes autem corporis eius sunt adhaerentes ei. sicut enim sancti corpus et membra sunt Christi, ita peccatores, qui peccatum non deserunt, sed peccato inhaerent, corpus draconis et membra. ideo nos Christi corpus epulamurilli autem corpus epulantur draconis. nos epulamur, qui Christo adhaerere contendimus, remissionem cotidianam et ueniam peccatorum, illi autem, qui peccatis cotidie peccata conectunt, continuationem flagitiorum epulantur et criminum.