Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Non superfluo, ut arbitror, euagati sumus, quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. cui medicinae prospiciens deus, sicut terram istam salubres herbarum atque arborum sucos ferre praecepit, quibus carnis uulnera curarentur, ita etiam praeceptis salutaribus repleuit diuinarum seriem scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.

itaque quam graue est, ut muta animalia medicari sibi nouerint et uulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent, et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in ueteribus scripturis semina demonstraret et noua ipse deferret ! quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie iudicantur, de ipsa terra sumamus exempla.

Serpens alit uenenum, morsus noxios habet, uulnerat 30 carnem; sed in ipso quoque eius ueneno antidotum repperies, si [*]( 1 cf. II Cor. 5, 21 5 cf. Rom. 8, 32. II Cor. 5, 21 12 *1 Cor. 9, 26-27 ) [*]( 2 captiuitatis Cml 5 suo om. fJ 8 orret ABCml 11 immitatorem B 13 in om. B 17 superflue v 19 erbarum AmlB, add. iuxta B saccos Cmlav 23 et] ut fJ salubris Bml 24 industriam BDm2F requirant BCmlft 26 ipsa C 28 terra om. Bv 30 ant*idotum BF repperiaes A reperias Bml reperies BmWDFav )

142
requiras. denique caro eius exuritur, cuius puluere theriaca conficitur, qua ueneni uis consueuit hebetari, ut nocere non possit. non terra ergo in uitio, quae serpentem generat, sed ille qui nescit cauere serpentem.