Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

segregat se a lasciuiis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat auaritiam, quae uirilitatem quandam carnis effeminat. en tibi illum Christi imitatorem et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem: sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor non ut aera caedens, sed castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar.

Non superfluo, ut arbitror, euagati sumus, quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. cui medicinae prospiciens deus, sicut terram istam salubres herbarum atque arborum sucos ferre praecepit, quibus carnis uulnera curarentur, ita etiam praeceptis salutaribus repleuit diuinarum seriem scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.

itaque quam graue est, ut muta animalia medicari sibi nouerint et uulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent, et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in ueteribus scripturis semina demonstraret et noua ipse deferret ! quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie iudicantur, de ipsa terra sumamus exempla.