Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo pietatis est susceptio peccatorum ista, non criminis. per hoc peccatum nos deus aeternus absoluit, qui filio suo proprio non pepercit et peccatum eum fecit esse pro nobis. deinde damnauit peccatum Christus in carne de ipsa carne peccati, quae iudicabili quodam uigore et auctoritate censoria odit uitia quae amare consueuerat et horret inpudicitiam quam uoluptatem putabat.

segregat se a lasciuiis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat auaritiam, quae uirilitatem quandam carnis effeminat. en tibi illum Christi imitatorem et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem: sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor non ut aera caedens, sed castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar.