Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non pigeat ergo nos hic leuiora deferre, ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus laboribus perpetua praemia reportantes per dominum Iesum, cui laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

EXPLANATIO PSALMI XXXVIII.

Titulus: In finem pro Idithun; canticum ipsi Dauid.

In superiore psalmo expressa forma paenitentiae est; in hoc sequenti patientiae forma signatur. quem psalmum Dauid scripsit et Idithun uiro disciplinis leuiticis et sacerdotalibus erudito canendum dedit, qui ante arcam domini seriem psalmorum pangendi sollertissimus praecinebat. ergo quia non Idithun scripsit hunc psalmum, sed propheta Dauid et Idithun uiro canendi perito psallendum dedit, ideo sic inscriptus est titulus.

denique etiam in saecularibus scriptis alii erant qui scribebant, alii qui in scaena uel cantica uel comoedias uel tragoedias canere consuerant. et [*]( 4 cf. Rom. 8, 18 ) [*]( 5 testis] add. ubique BC, tibi fJav 6 ferre fJ 8 cui] add. est BCv 9 honor] add. et Fml 10 amen om. C, add. contuli BC add. Finit.psalmus XXXVII. Incipit psalmus XXXVIII AB Explicit de ps XXXVII Incipit titulus (om. ft) de ps XXXVIII Cp ) [*](praescribunt: Psalmi (In psalmum v) XXXVIII enarratio av ) [*]( 12 *Ps. 38, 1 15 cf. I Par. 16, 42 . 25, 1. 3. 6 cet., ) [*]( 12 tytulus F, cm. C, add. dominus adiuuet BC in finem om. DF idithum B (av) iditum C 14 paenitentiae a 15 idithum BF (av) ydithum C, item intra 15 . 18 uero AC 16 archam CDF psalmorum seriem BCfiav 17 solertissimus eodd. praeter F, av 19.tytulus est Fml 20 cena CmlDFml scena cet. av 21 commedias C consueuerant Am2fiar )

184
illi quidem coronam Olympicam postulabant, unde et epinicium hymnum eorum scripta in fine testantur. Dauid autem, qui non haec serta coronarum marcentium requirebat, sed illam incorruptibilem et incontaminatam remunerationem, caelestium hereditatem pio desiderabat affectu, hymnum non uictoriae epi-