Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et uide processum. primo petit argui, postea, quod maius est, corripi. deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam numerat et accusat; non uult enim sua latere delicta. nam ut febres, cum in alto sunt, non queunt mitigari, cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi, ita peccatorum morbus dum tegitur inardescit, si confessionibus proditur euaporat.

et ideo iustus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; grauat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur. et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur, sicut offerebat se Dauid in flagella domini dicens: \'redde mihi duplicia peccata, dummodo hic uindices; noli me deserere, noli auertere a me faciem tuam, noli dedignari atque horrescere faetorem uulnerum meorum.

et Iob seruulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput et [*]( 12 II Tim. 4, 2 13 cf. Ps. 37, 2 20 *Prou. 18, 17 25 cf. Esai. 40, 2 26 cf. Ps. 26, 9 27 cf. Hiob 2, 7 ) [*]( 1 parati] add. ad curandum Bm2Cv quo uelit curari BCfiav 4 ferro — amputanda] forsitan putanda fJ 7 delinquit Bml derelinquit Bm2Cv 9 duram] ueram BfJa 13 leuare AC ne] add. in fiav iracundia] ira fla 17 enumerat Cm2v latere sua ftav 18 cum om. Cmlfia sunt] site fJ sitae a, add. et BC erumpant Cml eruperint fJa 24 seccetur Cmlft (corr. Fm2) 26 faciem tuam a me Cfiav 27 orrescere a fetorem codd. foetorem a 28 seruus a )

182
remedium suae sanitatis inuenit, licet illud uulnus uirtutis fuerit, istud erroris. faetebant uulnera quae medici curare non possent. locutus es, domine, mysteria.sacramentorum tuorum, manifestasti uenena serpentis et solius sermonis tui medicamento serui tui curata sunt uulnera, quia tu eum non deseruisti;

et me non derelinquas, domine, ne discesseris a me. homines me dereliquerunt, quia sordent illis uulnera mea, quae pietati tuae putaui esse reseranda. illi dicunt: exi a nobis, quia peccator es tu, discede, ne nos polluas. tu autem, domine, curas et non pollueris, adiuuas et non contaminaris, quia deus salutis es, domine, et manus tua non perdere, sed sanare consueuit\'.