Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et tamen, quamuis subsequatur iustitiam, non suae uirtutis putat esse, sed gratiae caelestis, si non deseratur a Christo, eoque orat inpensius dicens: ne der elin quas as me, domine; deus meus, ne discesseris a \'m e, hoc est: homines me dereliquerunt, amici mei inpugnarunt dilectum sibi, proximi non appropinquauerunt. fugiebant me quasi mortuum et abominati sunt, quia peccata mea desideraui tibi confiteri, quia flagellis tuis

me optuli uulnerandum, quia elegi cicatrices uulnerum super epulas regum et iactantiam potestatum. tu solus non me derelinquas, tu adhaereas seruulo tuo, qui de terra suscitas inopem et de stercore erigis pauperem. tuo comitatu fultus frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. conputruerunt quidem cicatrices meae, sed adhuc tuorum uerberum desidero cicatrices, quae sanatis uulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat.

bonae triumphalium uulnerum cicatrices, quibus uictores huius terreni proelii gloriantur: quanto inlustriora uulnera, quae pro fide et nominis tui gloria uidentur excepta! ista est cicatrix quae caelum aperit, regnum adquirit, inmortalitatem inuenit. haec est ergo, fratres, cicatrix beata, quoniam beati qui lauerunt stolas suas in sanguine suo. sic coepit stola esse gloriae caro mortis, in qua et Paulus ante periclitabatur electus dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis huius, ut legimus.