Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

seruulis erubescam, ut appellem amicos qui meam studuerint facere uoluntatem. ideoque quoniam illi ante in maerore, nunc in consolatione; tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. chaos inter uos magnum est, ut neque illorum ad te gratia nec tua ad illos possit poena transire.\' audis ergo quid dicat Dauid? audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur; si hic emendaueris, illic requiesces. non te dulcia mundi et saeculi huius amoena delectent; graue fel uomere consuerunt. non ille iocunda quaerebat positus in regno, qui eligebat mortem sanctorum quam uitam flagitiosorum.

Inimici, inquit, mei uiuunt et con firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique; qui retr ib uunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam am subsecutus sum iustir tiam. sed quanto ille inlustrior qui cotidie moriebatur, ut populum

suum uiuificaret, et corpus suum mortis uulneribus offerebat, sicut ipse ait: in mortibus frequenter! mors enim [*](2 *Eccli. 4,21(25) cf. Ps. 37,18 4 cf. Ps. 37,19 8 cf. Hiob 2,11 13 cf. Ioh. 15,14 15 cf. Luc. 16, 26 22 *Ps. 37, 20—21 26 cf. I Cor. 15, 31 28 II Cor. 11, 23 ) [*]( 3 suum om. B 6 iis av in] et in B meo] medio BC 8 non] nec {Jav 9 pecca.tą aperire C 11 fe (-e (?) torum AC 13 apellem Cft 15 cahos C 16 possit poena] pena ualeat fJ 17 dum] tum fJ 19 huius saecuJiF huius] add. et B amoena] sed amara fia graue] add. enim av 20 uomere] mouere BC (s. ser. m2 uel uomere) fJav illa fJ 21 qui] add. potius v 23 ederunt B 26 illustrior ille v populos BCfiv 27 pr. suos v, om. BCfJ )

179
honesta redemptio uitae est etiam decoloris aut innoxiae firmamentum, exitus autem mortis in manu uitae; et ideo malebat apostolus cotidie mori, ut uitae suae meritum comprobaret; scriptum est enim: non laudes hominem in uita sua. qui enim uiuunt moriuntur, qui moriuntur resurgent. propior ergo saluti est, qui moritur ut resurgat, quam ille, qui uiuit ut moriatur.