Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

facta enim erat fraude et ueneno infusa serpentis caro nostra caro peccati. postquam est obnoxia facta peccato, facta erat caro mortis, quia erat morti debita. huius carnis iam reae, iam praeiudicatae similitudinem Christus in sua carne suscepit, quia, etsi naturalem substantiam huius susceperat carnis, non tamen contagia ulla susceperat nec in iniquitatibus conceptus et natus est in delictis,

qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed de spiritu sancto natus ac uirgine est. quid ergo est: de peccato peccatum damnauit in carne? utrum de similitudine carnis peccati an quia peccata nostra Christus non usu, sed qualitate suscepit, non crimine, sed suae misericordiae sacramento, et peccatum pro nobis factus est qui peccatum ipse non fecit; an uero quia etiam de ista carne peccati, hoc est nostra hac obnoxia et praeiudicata damnauit peccatum in carne, docendo