Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tamen, etsi moueatur ut homo, paratum ad flagella se dicit, ut uel supplicio soluat errorem. etsi cessent flagella domini, se tamen dolore proprio memorat flagellari, ut non inueniat culpa quod damnet, quam bona confessio praeuenerit. hoc est ergo quod ait: e t dum commouentur pedes mei, in me magna locuti sunt, eo quod tam prompti sunt ad insultationis ludibria, ut in commotione pedum meorum paratam habuerint magniloquentiam. uel certe sic: dum commouentur pedes mei, putantes quod caderem, superba iam et magniloqua sunt locuti.

Sed tamen quia ipse in posterioribus paene motos pedes suos dixit, ne quid oriatur hinc scrupuli, considera hic doceri nos affectum paenitentiae, ibi opinionem eius erroris excludi, quod diuitiae et successus prosperior flagitiosorum nos mouere tion debeant.

consuetudo autem elocutionis in scripturis diuinis huiusmodi reppentur. sic enim et alibi: dum conuerteret dominus captiuitatem Sion, facti sumus sicut consolati , quamquam sanctus non in ostensione uerborum, sed in uirtute spiritus probari se uelit. sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consueuit.

Ad omnia itaque superiora pulchrum remedium, quod in flagella paratus est et offert se domino, ut quae placuerint deo [*]( 4 cf. Ps. 37, 17 7.8 cf. Ps. 37, 18 10 *Ps. 37, 17 16 cf. Ps. 72, 2 21 *Ps. 125, 1 23 cf. I Cor. 2, 4 27 cf. Ps. 37, 18 ) [*]( 2 et om. p 5 superbi BCmlft pleni ft 6 tametsi av 7 dicat BCm1 8 essent AmIC 9 bona] pena f3 poena a confessio om. AmlBCmlfia lOdum om. a cum mouentur a 11 tam] cum A (s. I. m2) BC (s. l. m2) 12 promti BC ut eras. A, exp. C 13 si Bm2 16 tamen om. pa 17 scripuli Bml hic] hinc B 18 affectu AC 19 flagitiorum BCml 20 locutionis v in om. a 21 reperitur CDFav si Aml enim et] etenim DF 22 syon codd. 26 atenuare AB tenuare Cml )

177
flagella sustineat. elegisse quidem lego sanctum Dauid flagelli genus quod aequanimiter sustineret, sed elegit, quia de tribus ei condicionibus eligendae unius necessitas mandabatur.

ubi autem non mandatur, ad omnia paratus est dei seruulus, seu corporalem aegritudinem subeat seu fugam a facie inimici siue obitum filiorum, quos non timet praemittere, quia recipere potest inperterritus. nam est sciens, quod, si hic fuerit punitus supplicio temporali, leuare in futurum perpetuae possit poenam aerumnae. rogat ergo, ut recipiatur petitio sua et castigetur ipse, ut recipiatur; castigat criim dominus omnem filium quem recipit.