Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Dauid tacendo uicit aduersarios suos et, quia sicut mutus factus est, uocem recepit, quia conuersus ad dominum loquebatur dicens: quoniam in te, domine, speraui; tu e xaudies me, domine deus meus. quia dixi: ne aliquando exultent in me inimici mei. uide singula. tacebat Dauid, loquebantur inimici, prouocabant ut aliquid et ipse loqueretur.

dicebant: audiamus uocem tuam, intra se ille tacitus loquebatur. quid opus est ut ista audiant quibus prodesse non possunt ? in te, domine, speraui, tibi soli loquor, tu audi qui exaudire potes. a te semper poposci, ne aliquando exultent in me inimici mei, quia, etsi peccaui, tu peccatum dimittis, etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exultare possint qui peccatis laetantur alienis\'.

plus enim adquisiuimus qui plus peccauimus, quia beatiores facit tua gratia quam nostra innocentia . habemut hunc pensum et in libro Michaeae prophetae: noli gaudere super me inimica mea, quia cecidi, sed resurgam. non est grauis infirmitatis ruina, si non sit etiam uoluntatis studium ab ea non surgendi. habe uoluntatem surgendi: praesens est qui faciat ut resurgas. [*]( 1 Ps. 49,17 5 *Ex. 23, 1 6 cf. Matth. 12, 36 11 *Ps. 37, 16—17 23 ♦xMich. 7, 8 ) [*]( 2 ennarras AC 3 usurpas {la arguis Cml 4 fecisti fiav 7 in iudidum fJ 9 aduersarius Bml 11 aperui C 12 me. om. B (tute b) Ofł quando DFa 16 isti F qui* B qui F 17 loquar fJ 19 qui (l 20 exsultare Ev 22 quia] qui Bml gratia tua F 23 librum ABCml micheae(-e) codd. (a) 24 sed] si (i in ras.) F 25 infirmitas B si] sed D desit p 26 ab ea non surgendi om. BC eo fJ non om. {l pr. resurbendi v habe - surgendi om. Afia )

176