Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

confiteris peccatum tuum et medicum profiteris alienum: etsi [*]( 4 cf. Susanna (Dan. 13) 35 sqq. 14 *IIReg. 16, 11-12 25 Luc. 4, 23 ) [*]( 1 audiret BC 2 adiuncxit C antea F 3 exum (eu in ras.) B, om, A antea /3 5 quibus; cum B (in ras.) Cav uocem] add. non Cm2 6 accusabantur Bml alt. et om. v 12 adiuuet BC 13 alt. eius] ut eius BCml, om. fJav iniuriam] add. rex BCml regis (tav 14 ulcissi C dicit BCDF 16 retribuet BCml 17 maledictio Bml 18 remittat peccatum tuum {ł 19 tuus] tu uis(tn ras.)B tuus(us in ras.)C tuiv . esse om.{J debeas] delicti B et ow. B{i coacerbare scripsi coaceruare codd. av 23debeat {J curabilis$ et in mj. a 27 medicum] add. te fJav profiteris] add. in a confiteris in fł )

175
ueritatis est quod. retorques, temporis non est; peccatori enim dixit deus: quare t u enarras iustitias meas? usurpasti tibi ut de lege arguas, qui contra legem ipse stetisti. quid lacrimarum tempus amittis ? quid concertando uanos sermones aut audis aut loqueris, cum tibi scriptum sit: non accipias auditum uanum, cum legeris in euangelio pro omni sermone otioso iudicium esse subeundum? etsi alius lcquitur, tace, etsi alius conuiciatur, aurem tuam obstrue.

Dauid tacendo uicit aduersarios suos et, quia sicut mutus factus est, uocem recepit, quia conuersus ad dominum loquebatur dicens: quoniam in te, domine, speraui; tu e xaudies me, domine deus meus. quia dixi: ne aliquando exultent in me inimici mei. uide singula. tacebat Dauid, loquebantur inimici, prouocabant ut aliquid et ipse loqueretur.