Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ad eius similitudinem atque imaginem iustus suae uitae cupiens instituta formare accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus et non aperit os suum, ut illum imitetur, qui sicut agnus ad uictimam ductus est et non aperit os suum et, cum posset habere quod referat, magis uult silere quam dicere.

ipse enim dominus Iesus uere cum accusaretur tacebat et cum percuteretur non repercutiebat. denique percussus respondit: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si bene, quid me caedis? uide quemadmodum quasi uere infirmus et quasi is, qui se uindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu. ita ergo et tu, si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis, ne redarguendi uicissitudine commotionem tuam prodas; melius est enim dissimulare iniuriam quam, cum redarguis, uindicare.

bonus mutus qui loqui male nescit, cuius ex ore crimen exire non nouit. hic est mutus uere beatus, qui cum tacet intra se loquitur: \'dominus dat mihi linguam eruditionis, 25 quando oporteat me dicere sermonem\'. talia loquebatur intra se Zacharias, cum ommutuisset, et uere, quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur ommutuit et ut loqueretur exauditus a Christo est. 7 [*]( I Petro 2, 23 12 cf. Hier. 11, 19 16 *Ioh. 18, 23 24 cf. Esai. 50, 4 26 cf. Luc. 1 ) [*]( 1 et om. (ia intentionem B loquentes Cml ne F 3 Jasscessitus Cml lascessitus Fml ulcissi C 4 maledicant Cml 5 benedicamus AmlBCml criminentur Cml conuinciantur C 6 exitent Bml uiscissitudinem C 7 Iesu] add. x C epistola codd. av 9 eius] add. ergo BCftav 12 est om. Bfiav et] sic {Jav aperuit (Jfluv 13 possit CmlEav mauult (i 14 uere om. a 15 dum A 17 uidetis B 18 uere] uir (ia is] uir DF 19 afectu B 22 . 23 motus codd. a 23 exire crimen F 24 eruditionis] adJI. ut sciam v 25 quando] quomodo v 26 obmutuisset et 27 obmutuit Cfiav t )

174
denique scripsit quod Christus exaudiret et uocem recepit quam

Christus indulsit et gratiam adiunxit quam ante non habuit, ut prophetaret eum cuius mandatis ante non credidit. quid de domino omnium uirtutum loquor , cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, quibus se ad periculum mortis cognouit addictam, uocem emiserit ? accusabatur et tacebat, ducebatur ad mortem et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem. intra se tamen loquebatur deo, qui eam magis audiuit tacentem, quae si uoluisset loqui forsitan non esset audita.

Et tu ergo, qui proposuisti satisfacere pro debetis domino ieo tuo, illi soli interiore corde te purga, illum contuere qui potest peccata diluere. adiuuat te qui putauerit arguendum. denique cum malediceretur Dauid et eius dux Abessa eius iniuriam uellet ulcisci, dixit ad eum Dauid: dimitte illum, ut maledicat, quoniam dixit illi dominus, utuideatis humilitatem meam et retribuatmihidominus bona pro maledicto hoc. uides igitur, quod a conuiciantibus adiuueris, ut dominus audiat te et peccatum tuum remittat.

nam cum ipse accusator tuus esse debeas et coacerbare flagitia teque ipsum offerre supplicio, quomodo negare obiecta desideras? paenitentia patientiam quaerit, patientia mitigat delicta magna. quomodo irasceris aliis tuae ipse reus conscientiae ? quomodo commoueris, cum debeas esse miserabilis? qui arguitur et, quod est amplius, a semet ipso, curare debet sua uulnera, non alterum uulnerare. nemo alium uulnerando se sanat. medice, cura te ipsum. si medicus, quanto magis reus prius curare se debet!