Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tamen Dauid in hoc loco dicit quod nihil inuenisse uideantur, et ideo inimici eius uanitatem locuti sunt, quoniam nihil quod pro ueritate loquerentur inuenerint. \'aut certe quia, etsi peccaui, tamen peccata mea paenitendi dolore purgabam; in quo illi cum dolo mecum loquebantur, ut obiurgatione confunderent et a conuersione reuocarent\'. et uide ne hoc magis senserit, quaesisse illos mala eius, sed, cum uellent accusare, praeuentos, quod uulnera sua ipse patefecerit sui accusator existens, et ideo uim accusationis eorum esse tenuatam, locutos autem ueri uana, quae confesso culpam iam nocere non possent.

\'Exclusi igitur a criminationis inuidia dolum adhibebant, ut insurgerent\', inquit, \'mihi et insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem; quorum ego dolum uidens uelut surdus non audiebam\'. considera uim sermonis. non dixit \'quia simulabam non me audire quae dicerent\', sed \'non audiebam\' [*](4 * I I1 Reg. 20 (21), 20 9 ubi cet.] manifesto designat increpationem suam in Theodosium (a. 390); cf. Epist. 51 12 cf. Ps. 37, 13 18 cf. Prou. 18, 17 19 ueri uana] cf. Uerg. Aen. X, 630 sq. 23 *Ps. 37, 14 ) [*]( 2 reperitur fJav 3 ad] ab a helia A elia B elya C eliam E(v) helyam F 4 increpuit BCml 5 inquit] quid in AB (in s. I. m2) C (in ras. m2) a helyas CF elias E (v) 7 timere Bml dei om. F 9 grauiora om. a sunt om.F 11 in hoc] adhuc ABCml ad hunc locum Cm2 12 amici fJ 17 quod] quoniam (fav 18 patefecerat ftav 19 annullatam fJav locutus Aml BCmlft ueri] est uera fJ fuisse av uana om. (i quia /3 20 culpa fJ nocere iam av posset (i 21 diabolum (i adhibeant F 22 et mihi v quo me] cum {J simularent Aml BC uel stimularent s. I. Cm2 23 dolo Cml uelud C 25 quia] quod BC )

173
dixit et quod intentione mentis uocem loquentis excluderet nec aperiret os suum sicut mutus.

beatus qui potest tantam habere uirtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci. inimici hoc agunt, ut prouocent ad iracundiam, maledicunt, ut maledicamus, criminantur, ut crimen retorqueamus, conuiciantur, ut excitent nos ad uicissitudinem contumeliae. unde praeclare Petrus de domino Iesu in epistula sua posuit, quia cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur.