Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tamen Dauid in hoc loco dicit quod nihil inuenisse uideantur, et ideo inimici eius uanitatem locuti sunt, quoniam nihil quod pro ueritate loquerentur inuenerint. \'aut certe quia, etsi peccaui, tamen peccata mea paenitendi dolore purgabam; in quo illi cum dolo mecum loquebantur, ut obiurgatione confunderent et a conuersione reuocarent\'. et uide ne hoc magis senserit, quaesisse illos mala eius, sed, cum uellent accusare, praeuentos, quod uulnera sua ipse patefecerit sui accusator existens, et ideo uim accusationis eorum esse tenuatam, locutos autem ueri uana, quae confesso culpam iam nocere non possent.