Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aspera, quae magis dolorem leniat, feruorem mitiget quam commotionem excitet. certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae feruentibus uulneribus molliora medicamenta consueuit adhibere, quibus dolorem alleuet. ideoque fouentur primo uulnera, post secantur, ne offendat ipsa durities et incisio uulnus exasperet. quanto igitur magis cauere nos conuenit, ut, cum uenerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur! septem diebus tacuit Iob,

tacuerunt amici nec locuti essent, nisi Iob dolore prorupisset in uocem. quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua; etiam taciturnitas ipsa medicina est et uelox in sermonibus magis uulnerat. quid miraris si alterum uulnerat, cum frequenter ipse uulneretur, quia ex multiloquio peccatum non fugit ? etenim si medicus medendi tempus expectat, ut digestis aegritudinibus medicinae subsidia deferantur, ne acerba adhuc et inmatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur et beneficium sentire non possit, quanto magis explorare nos con-

uenit, ut oportune a nobis medicabilis sermo procedat, qui non accendere luctum, sed lenire uideatur! uis urget doloris, premitur [*]( 7 cf. Hiob 16, 2 sqq. 17 cf. Hiob 2, 13 20 cf. Prou. 29, 20 22 cf. Prou. 10, 19 ) [*]( 1 homines BCmla 2 enim] etiam F 4 afectu B demestico A 8 ei om. ft 10 mittis C esse debet fiav 12 exitet B 13 molliora -14 quibus om.{J 14 alleuat fJ 17 perfunctorie] iterum add. non facile fJ 19 enim est fJ 21 sermone Aml 22 uulneretur] se (sese a, om. BCmI) uulneret BCfiav qui BC 23 effugit fiav . ut] in Bml 24 acerua BCml 25 sentire] inuenire fJ possis B 27 opportune av medicinalis fJav 28 linire B urgnet a )

171
cor mulieris afflictae, quae inmaturo obitu maritum amisit aut filios: quid properas, cum te illa non audiat, nisi deferuescat dolor? saepe lites de consolationibus uidimus excitatas. uenisti ut doleas, non ut litiges. ordo sermonis ipse quaerendus est, ne peccatum apud deum incurras, dum desideras hominem consolari, ne dicenti tibi: *audi haec1 et alia multa quae nihil prosint, [et] respondeat: audite, consolatores malorum, ne in luctu alterius certamen garrulae disputationis inducas, ne non accedas, cum oporteat, ne accedas et durior sit tuus sermo. denique quid dicatur de tahbug, doceat te sanctus Iob : simul mihi uenerunt temptationes grauissimae, circumdederunt me considerantes. fratres mei discesserunt a me, cognouerunt extraneos magis quam me ; amici mei inmisericordes facti sunt. hic ergo naturalis est sensus etiam sancti prophetaeDauid: queritur se ab amicis inpugnatum, a proximis destitutum.