Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

mereretur, saepius putabat esse quaerendum et, sicubi fluctuabat, putabat se esse desertum. sic apostoli excitant dormientem, ne obdormiret sibi, non quia eum obdormisse credebant. sic Heliseus, ut superiorum utamur exemplis, ubi est, inquit, deus Heiae?, non quo putaret absentem, sed quia praesentiam eius in beneficiis requirebat. sic Hieremias sequebatur ut medicum dicens: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluabor. non laboraui sequens post te.

sic ecclesia requirebat eum in Canticis canticorum et rogabat filias Hierusalem, ut suscitarent dilectionem; quaerebat ut inueniret, quem sua dilectione retinebat nec umquam sentiebat absentem. sic ergo et Dauid non querebatur a Christo se esse desertum, sed iudicabat illo praesente se non posse turbari.

Denique ut scias de Christo magis intellegendum, addidit: et lumen oculorum meorum non est mecum. quod est uerum lumen omnium nisi Christus, de quo Iohannes dicit: erat uerum lumen quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia ipse est qui inluminat et corporis oculos et mentis obtutum? rogemus ergo, ut semper nobis suum lumen infundat et semper nobiscum sit, sicut erat cum Dauid. et ideo audebat dicere: quoniam apud