Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uera ergo medicina est gerere paenitentiam, quae tunc legitime praedicata est quando medicus uenit e caelo, qui non exasperaret uulnera, sed sanaret. bonus medicus, qui docuit quemadmodum in hac terra corporis nostri remedia quaereremus, cum flos nobis herbae salutaris oriretur, qui de peccato damnauit peccatum i n carne.

antidotum ergo facta est caro, quae erat uenenum ante peccati, quia erat inlecebra peccatorum. audi, quemadmodum antidoton caro: dei uerbum factum est caro, misit manum in cauernam aspidum, uenenum euacuauit, peccatum abstulit, idest: de peccato damnauit peccatum in carne.

Et ut hoc possit plenius considerari, ipsum apostoli capitulum recenseamus. namque ita scriptum est: deus filium suum mittens in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, ut non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum. uenit ergo filius dei in similitudine carnis peccati; non utique in similitudine carnis uenit qui ueram carnem [*](4 cf. Eph. 4,10 6 I Cor. 15, 48 7 cf. Rom. 6, 4 9 cf. Rom. 8, 17 14 Rom. 8, 3 17 cf. Ioh. 1, 1 cf. Esai. 11,8 19 Rom. 8, 3 22 *Rom. 8, 3-4 ) [*](1 tametsi Bav enon lGDmIEa ennon DmlF 3 erat] add. in F, sed del. 5 et om. fJ 6 et ante ille om. a 10 ponetentiam Aml 14 erbae Aml operiretur fJ 16 ante uenenum Dm2 ante peccati uenenum F 17 pr. caro] add. sitB caro dei fit: uerbumCu 1scauernaec 19id] quid BDml quodDm2EF de euan. in A 22 mittens filium suum fiav 23 similitudinem fiav 24 et om. av 27 dei filius fJav )

140
suscepit, sed in similitudine carnis peccati, id est carnis peccatricis;