Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Gemitum ergo ante omnia signum spiritus sancti apostolus ponit, ut legimus. denique custodiamus animae nostrae ianuas, ne multiloquii securibus scindatur nostrae confessionis ingressus. nihil insolens et superbum nostro ex ore procedat nec securim leuemus aut malleum, quae non intrant in ecclesiam domini. claude ianuas, cum oras, ne se ingerat spiritus nequam, ut ibi peccatum extorqueat ubi lucrum uolumus pietatis adquirere.