Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Qua ratione autem non cognouit in infructuosis et fragilibus gloriantes ? quia malis operibus et iniquitatis suae securibus euertunt animae fidelis ingressus et crudelibus factis findunt piae mentis uestibula, ne per ea possit Christus intrare. debet autem unusquisque portas suas et ianuas custodire, ut, cum uenerit Christus et pulsauerit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt:

tollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portae aeternales. uere principes qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. simile quoque illud est Salomonis: si spiritus habentis potestatem ascenderit aduersum te, locum tuum non relinquas, quia cura mitigabit delicta magna. diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit ini-

mici et aufert peccatum, ne malitia potestatem habentis nocere possit. in Canticis hanc uidit Ecclesiastes malitiam sub sole, hoc est in hoc mundo, unde et subsolanum locum hunc scriptura memorauit. sub sole ergo uidit, non supra solem, ubi pax angelorum est uel sanctitas caelestium potestatum. aut forte sub sole iniquitatis dixit; malitiae enim diabolus praesidet, uirtutibus Christus. [*](1 cf. Ps. 88, 42 . 3 cf. Matth. 13, 30 10 cf. Luc. 12, 36 12 *Ps. 23, 7 15 *Eccle. 10, 4 21 cf. Eccle. 6, 1.10, 5 ) [*]( 1 meliorarentur DF 3 non] add. ea fJav fasces av 5 in culpa] mala DEm2F et mg. a, om. BCmlEml 6 autem om. Bml 8 scindunt BCfiav 9 eam C 11 potestatis Bml praemunt ABml pereunt D 12 principis Bm2Cm2 uestri BC 13 ueri Bm2 14 XPC (= christus) Cm2F Christus a simele Bml 16 relinquere ABCml relinque Cm2 (an noli relinquere?) 17 qui B mitigat AC mitigauerit B delictum BC 18 enim diligentia a inferiorem] add. uero B perfidi fJ 19 excludat BC 20 auferat Cm2 21 hanc uidetEcclesiastes inCanticis v uidit (Idov) scripsi uidet codd. v )

165
itaque ut uinceret spiritum potestatem habentis, quam ad tempus accepit, incuruabat se in oratione Dauid ceruicem sicut circulum flectens et humiliabat in precibus; oratio enim se humiliantis nubes penetrat et elementorum alta transcendit, ut Christo appropinquet.