Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ideoque alibi ait: et renes mei resoluti sunt. in quo nos etiam beatus confirmat apostolus, quod ngn inlusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus, quia et animae et corporis nostri Christus est uirtus, qui curat aegrotos quasi medicus, confirmat inualidos quasi omnium fortitudo. denique etsi foris homo noster corrumpitur, sed rencuatur interior de die in diem.

His itaque animae inlusionibus fatigatus incuruauerat et humiliauerat se nimis sanctus Dauid, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput eius, ut diximus, locum daret aut [*]( 1 cf. Luc. 12,35 4 cf. I Cor. 6,15 5 *Hiob 40,11 8 cf. Matth. 15,19 I Cor. 6,18 15 cf. Ps. 37, 8 18 *Ps. 72, 21 19 cf. II Cor. 12, C—1G 22 *II Cor. 4, 16 25 cf. Ps. 37. 7 26 cf. Ps. 37, 5 et cap. 31 ) [*]( 1 praecepit 0 3 sunt v commotiones libidinis DF exitantur B 6 uiris fJ semina sunt] seminans (i 8 adulterum A fornicationes scripsi fornicationis codd. fornicationem av 10 in del. Cm2, om. av defluit aFml difftiit Fm2 12 soboli codd. av 13 illae] inde {lav 14 hiis E cohitus BC 15 LXX* A LXX DEa 16 afflictis aliquibus a 17 eius] eorum in ras. C uirtutem (çm. que) a 19 non om. Bml amae Bml 21 est om. BC 22 ualidos 0a 25 hiis E 26 nimis cm. fJ 27 super C daret om. ВCmĮ )

163
inimico cederet, qui in posterioribus docet ei non esse cedendum dicens: quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! et gloriati sunt qui oderant te in medio festi tui. posuerunt signa sua signa et non cognoui sicut in uia supra summum. quasi in silua lignorum securibus conciderunt ianuas eius.

inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus — quod est summum nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est sapientia ? — ego non cognoui, id est non adquieui, non his consensi et meae sententiam cogitationis adiunxi. unde et alibi: non cognoui uerbum nequam et declinantes a me malignos non cognoscebam. denique cum omnia nouerit Christus, peccatum non cognouit; cognoscit enim quae sua sunt, id est quae uirtutum sunt, non quae flagitiorum.