Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique ipse ait: quoniam anima mea completa est inlusionibus et non est sanitas in carne mea. incuruatus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. et ante te omne desiderium meum et gemitus meus non est ab s conditus a te. cor meum conturbatum est et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. aduertimus igitur laborem animae maiorem esse quam carnis.

denique quibus anima inlusionibus compleatur intellege, eo quod in temptationibus diabolus ei uideatur inludere et insultare quasi grauiter laboranti. 30 Symmachus tamen ait \'lumbos\', in quibus seminaria sunt [*]( 2 II Cor. 2, 2 9 cf. Col. 1, 24 11 *CoL 1, 24-25 19 *Ps. 37, 8—11 30 Symmachus Ps. 37, 8 (habuit ai ipvai) ) [*]( 5 letificetur Bml 7 curuemus F 8 christi Bml 10 suis (ante nos) om. F 12 desunt] sunt AB desunt in ras. C 14 uideamus BC 15 suscepimus fJav 17 addebat (i 19 et ipse DF mea om. Bml 23 te cm. Bml 28 ullusionibus Aml 29 uideatur ei F grauiter quasi B 30 simmachus A simmacus D symmacus F ait] in BCml, del. Cm2 lumbos] add. dixit BC ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petsohenig. ) [*]( 11 )

162
generationis humanae. unde praecinctos lumbos habere te praecipit sapientia dei, ne tua castimonia resoluatur. denique ut scias, quia in lumbis . sint libidinis commotiones quae plerumque excitantur a diabolo, quando contendit dissipare membra Christi et facere

membra meretricis, ecce, inquit, fortitudo eius in lumbis et uirtus eius in utero. in lumbis uiri semina sunt, in utero autem feminae. inludit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium incestum fornicationes. et ideo qui fornicatur in corpus suum peccat, non extra corpus, primum quia infirmatur caro, quae in libidinibus diffluit et non seruat moderamina castitatis, deinde quoniam seminaria, quae

debent suboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur. illae itaque dicuntur inlusiones, fortasse quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter inludat. unde bene Septuaginta uiri animae inlusiones dixerunt eo quod diabolus affectus alicuius inludens in uanum studeat uires eius effundere uirtutemque uacuare, resoluere fortitudinem.

ideoque alibi ait: et renes mei resoluti sunt. in quo nos etiam beatus confirmat apostolus, quod ngn inlusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus, quia et animae et corporis nostri Christus est uirtus, qui curat aegrotos quasi medicus, confirmat inualidos quasi omnium fortitudo. denique etsi foris homo noster corrumpitur, sed rencuatur interior de die in diem.