Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

qui contristatur ergo cx domino Iesu Christo ipse laetificat Christum et ipse laetificatur a Christo. ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus. curuemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseuerantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris, sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. quas ille suscipiebat pro seruulis suis, nos subeamus pro domino.

hic ergo finis, ut adimpleam, inquit , quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia, cuius sum factus minister. uidemus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscipimus, ut non solum pro nobis, sed etiam pro ecclesia domini sustinere fortiter passiones. corporis debeamus. Dauid autem addidit et animae pas- Mones.