Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Merito ergo sub iniquitatibus posito sibi et, quod peius est, suis computuisse et computruisse dicit cicatrices suas a facie itnsipieråÜle suae, quia leuantem onera iniquitatum tardius remedium sequebatur. tamen et Iob sancto, qui saniem radebat suorum ulcerum perfusus ulceribus a pedibus usque ad caput, sanitas est refusa et Lazarus pauper, qui iacebat ad ianuas diuitis lambentibus ulcera eius canibus, de cicatricum suarum faetore sublatus ab angelis in Abrahae sinu est collocatus. est ergo in sancto Dauid spes et remedium sanitatis, quia non unguentum redolent, sed faetorem suorum uulnera peccatorum et quia affligitur his atque curuatur et non delectatur.

specta nunc epheborum aliquem lasciuum et egregie libidinosum, qui in stupris uitam suam exigat, more illius diuitis in bysso et ostro iacentem atque epulantem cotidie splendide, cui natent pauimenta uino, tegatur humus floribus et spinis cooperta piscium incensis diuersorum thymiamatum odoribus triclinia compleantur, quemadmodum se beatum putet et bene se olere iudicet, cum grauia atque diuturna animae suae uulnera gerat et corruptum sanguinem fluat, nullum tamen faetorem suae cicatricis accipiat. obstructas caeno nares habet nec potest dicere: spiritus diuinus qui est in naribus meis. ideo diues ille remedium salutis inuenire non potuit, pauper inuenit; denique alter apud inferos in supplicio, alter in requie. [*]( 3 cf. II Thess. 2,11-12 5 cf. *Ps. 37,6 7 cf. Hiob 2, 7-8 9 cf. Luc. 16, 20-22 17 natent pauimenta uiwo] cf. Cic. Phil. 2, 41,105 spmis cooperta piscium = Quint. 8, 3,66 23 *Hiob 27,3 25 cf. Luc. 16,22 ) [*]( 1 mendaci DFml mendacii Fm2 et) in DF 3 infidi] infideles Fa 4 posito sibi] positus fiav 5 computuisse (nQood> £ eoav) Bm2 compotuisse A compatuisse BmlC corruptas esse fJav 7 radiebat Cml 9 ianuam fJav, cf. cap. 37 10 fetore codd. foetore a latus (i 11 abraae B in] et Fa et] in v, om. fJ 12 fetorem codd. foetorem a, item lin. 21 14 expectafJ effeborum a 15 exigit Cml 16 bisso a cottidie BC 19 olere se DEm2F 20 cumque fJav 22 obstructas] add. enim B (in ras.) Cfiav ceno AC (s. l.) coeno av, om. Bft )

160