Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

plicia praeuidet et ideo confugit ad baptismatis sacramentum, ut peccatum omne deponat, ne obnoxius incipiat esse suppliciis. et forte supplicia praeuidet qui baptizatur baptismo paenitentiae; at uero ille gratiam spectat qui baptizatur in Christo. baptismum ergo Iohannis oculus suppliciorum est, baptismus Christi oculus [*]( 4 cf. Gen. 2, 2. Ex. 20,11 6 *Esai. 66,2 11 *Matth. 24,20 18 *Matth. 3, 7—8 21 cf. Ioh. 3, 23 ) [*]( 3 ebdomades BC e(he- au)bdomas fJav 4 ille v 6 dixit] add. aut BfJ super] supra BCfJ, cf. pag. 88, 14 7 atque] et av te om. fta 8 ableua] alleua Cml et alleua fiav errorum ftav 12 tua om. ACav hyeme aa 13 reperiat BCav consumatio A 16 iram om. AmlBCml fia, cf. cap. 19 eum BCmlft 17 diffiniuit DF deffiniuit E Ioannes passim Bav 19 uentura fiav 21 audisti BCm2,8 baptizat BC enon ADmlEa ennon Dm2F 22 enon ACDmlEa ennon Dm?F 27 baptismum] baptismus fJav )

139
gratiarum. tamen, etsi in Aenon baptizabat Iohannes, iuxta ascendentem baptizabat; hoc enim et ista habet interpretatio, ut Salim dicatur \'ipse ascendens\'. proximus.

ergo erat Christo qui eius nuntiabat aduentum. etenim filius hominis, qui descendit de caelo, ipse est et qui ascendit in caelum, ut impleret omnia. sed quia qualis caelestis, tales et caelestes, et ille ascendit in caelum qui terrena deponens consepelitur in Christo, ut cum Christo resurgat a morte peccati ad nouitatem uitae hereditatisque consortium, ut fiat, sicut scriptum est, dei heres, Christi coheres.