Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo non est pax animae uirtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt et offundunt se mentibus nostris. et hoc bene interpretatus est gentium doctor electus in epistula secunda. ad Corinthios dicens: nam et cum uenissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed in omnibus sumus afflicti; foris pugnae, intus timores.

illum Macedonum peccata uexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit! grauior aduersaria nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. rei sumus sine accusante, sine torquente cruciamur, sine uinculis astringimur, sine uenditore seruimus.

unde et scriptura dicit: peccatis uestris uenditi estis. haec igitur peccata sunt quae contra nos semper sunt, ut dixit propheta: uendiderunt nos et dominantur nobis. seruus qui uenditur superiore seruitio exit, ut ad dominum alterum migret; nos nec superiorum iugum deponimus et ad noua peccata curuamur.