Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Non est, inquit, sanitas in carne mea a uultu irae tuae. exposuit nobis hunc locum Esaias: iratus es, et nos peccauimus. qui est tamen irae domini uultus ? ne forte ille, quia oculi domini super facientes mala? si enim oculi domini super iustos, quomodo 25 a uultu irae dei infirmatur propheta ? unde et illud considera, quod ipse Dauid in posterioribus dixit: quoniam ex omnibus [*](1 cf. Ps. 41, 8. 65, 6 2 cf. Hiob 2, 6 3 *Ps. 8, 3 5 *Hiob 39, 9 8 cf. Matth. 4,10 10 *Rom. 7,15 14 cf. I Tim. 5,12 20 *Ps. 37, 4 21 *Esai. 64, 5 23 *Ps. 33,17 24 Ps. 33,16 26 *Ps. 53, 9 ) [*]( 1 transis] add. nam av 2 temptanti fJ 3 animam] add. tuam fJav 5 et uolet - 6 enim om. fJ 6 unicornius AC unicornus B qui] quia fJ 7 exsequitur Ev imperalibus a 8 cristi B qui] quemadmodum fJav 9 suae] ipsius B leste b 10 uolo] add. bonum BC (Uulg). 12 et om. b plurimumque F 15 facit fJav iubere Cml 21 esayas B ysai (-y- C) as OfJ iratus — 22 peccauimus] peccauimus, et tu iratus es nobis fJav 22 es] add. inquit BmlC quis av 26 posteribus Bml )

156
tribulationibus eripuisti me et super inimicos meos respexit oculus tuus.

sicut enim bona iustorum respicit, ita et peccatorum occulta deprehendit. nisi forte ad Christum hoc referas, qui ab omnibus a quibus conterebatur ereptus est, quando se exuit a populo Iudaeorum, qui eum frequentibus sacrilegiis et cotidianis impietatibus conterebant, et inimicos suos uocauit ad gratiam, quos oculus dei uidit et amauit. ergo quia pius est deus, nequaquam est desperandum; etsi irascitur, ignoscit, etsi percutit, sanat, etsi tradit in interitum carnem, spiritum saluat. noli ergo timere carnis infirmitatem, quia sanctus, cum infirmatur, potentior est.