Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non eam minae ciuium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. disce, uir, disce, christiane, quomodo uerum Iesum sequi debeas, quando femina contempsit omnia sua et Iesum in figura propter similitudinem nominis est secuta. unde praeclare Salomon dixit: diuitiae uiri redemptio animae eius. redime ergo animam tuam. uilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem; uilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet inaeternum.

Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua, sed etiam ipsam carnem tuam pro iustitia, qua nulla potest locupletior esse possessio — possessio enim pretiosa homo [*](2 cf. Lea. 16,10 3 cf. II Cor. 11,14 8 cf. Gen. 12, 4. Gal. 3, 6—8 10 cf. Hebr. 11, 26 11 cf. Ios. 2 20 *Prou. 13, 8 23 *Ps. 111, 9 ) [*]( 2 hyrcum fJ deserto fJ 3 affertor C tranfigurat F 5 habundant a 6 instruimus B alt. esse om. BC 7 praeferatur BmlCm2 8 habraam A abraam B 10 pretium om. A animae suae pretium fJav 11 loquar BCfiav rahab C(v) Rhaab a 13 periculo fJa 16 bellatorum F 18 .19 utrumque Iesum] deumF 22 peccunia C 25 aeternum] saeculum saeculi £ at\\ cf.Expos. ps. 118, tractat. 8, cap. 22 26 non solum om. a 27 iustitia] add. contempne Bm2 quia BC 28 esse locupletior fJ )

155
mundus —, etsi flumina te superiora concluserint, transis, etsi dederit temptandi tui dominus potestatem, mandat tamen diabolo ut animam ipse custodiat, secundum quod scriptum est: ut destruas inimicum et defensorem; temptat enim ut aduersarius, defendit ut seruus.