Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Abundant nobis diuinarum testimonia scripturarum, quibus instruimur nihil esse in homine pretiosius fide, nullum tantum esse patrimonium, quod salutis nostrae atque animae pretio conferatur. fide Abraham patriam suam reliquit et terram et proximos etiam quos uidebat, et eum quem non uidebat tamquam aspiciens sequebatur;

Moyses quoque pretium animae suae maius omnibus Aegypti diuitiis aestimauit. quid de uiris sublimibus loquor ? Raab meretrix, alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam uitae periculis putauit esse redimendam, quae exploratores Iesu Naue ciuibus suis quaerentibus denegauit et hostes patriae, legatos tamen fidei maluit occultare quam prodere.

non eam minae ciuium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. disce, uir, disce, christiane, quomodo uerum Iesum sequi debeas, quando femina contempsit omnia sua et Iesum in figura propter similitudinem nominis est secuta. unde praeclare Salomon dixit: diuitiae uiri redemptio animae eius. redime ergo animam tuam. uilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem; uilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet inaeternum.