Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

inse itaque absoluit, quia, cum diabolus uulnerat, domini sunt sagittae, qui uulnerandi permisit diabolo potestatem. denique si mandes, ut tuus seruulus uerberetur, nonne, etiamsi ab alio adstante caedatur, a te jlicitur uerberatus? est et illa ratio, quia dominus ideo dat temptatori potestatem, ut hominum in temptationibus probetur affectus; ideo fit persecutio, ut fides luceat, uirtus excellat, mens interna omnibus manifestetur.

Ergo temptatio quasi sagitta penetrat interiora hominis et quasi gladius dei qui scrutatur interna. gladius autem uerbum est dei ualidum et acutius omni gladio acutissimo. de quo gladio audi dicentem Mariae: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes.

uerbo enim dei omnia reuelantur, in cuius conspectu nuda et aperta sunt omnia. anima ipsa diuiditur, medullae interiores cogitationesque manifestae sunt, necullapostremo est creatura, ut scriptura dicit, quae se a cognitione eius abscondat. ergo uendamus omnia, ut uerbum emamus, ipsum in nostris uisceribus recondamus.

Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus uile iudicat pro salute? parum dixi \'pro salute\'; parum esse et pro errore testatur.