Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte aliquis dicat, quomodo in parricidio uel incesto manus fuerit dei, cum opus illud inimici sit. cognoscamus igitur, quoniam et, ubi diabolus uulnerat sagittae domini uulnerare dicantur. nempe sic legimus, quod, cum in concilio angelorum sanctum Iob seruulum suum dominus conuersus ad diabolum praedicaret, ut ureretur inuidus et humani generis aduersarius — laus enim inferioris substantiae uiri condemnatio eius est, qui de statu superiore

deiectus est —, responderit diabolus, quia non gratis lob dominum ueneraretur qui nutu dei omnibus abundaret. sed mitte, inquit, manum tuam et tange omnia quae habet; uideamus si non in faciem te benedicit. et deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Iob. quibus gestis cum sanctus Iob in sua fortitudine permaneret, quia non est motus Iob aut in interitu filiorum aut dispendio facultatum, iterum dominus ad diabolum dixit inludens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Iob, filios

eius interemisset, ipsum tamen nequaquam mouere de uirtutis statone potuisset. et ille respondit: quaecumque habet hom pro anima sua dabit. sed mitte, inquit, manum tuam et tange carnem et ossa eius. et accepit iterum potestatem, ut mitteret manum suam in corpus eius, tamen ut animam ipsius custodiret, et perfudit ulceribus sanctum Iob , ubi est egressus a domino. aduertimus ergo, quod manus domini dicatur, ubi est hominis diabolo infestante temptatio, siquidem [*]( 11 cf. Hiob 1, 8 15 *Hiob 1,11 24 *Hiob 2,4-5 27 cf. Hiob 2,6—7 ) [*]( 1 ad] in p paracidium B 2 castitatis] add. uide BCv 5 obtabat AmlBC 7 uel] add. in Bftav ipcestu BCfiav 13 qui — 14 est om. v 14 responderet BCml non om. ft 15 habundaret a 16 inquid B 17 benedicat {Jav, cf. pag. 94, 22 19 alt. Iob] add. diu BC immobilis fiav 20 in om. pav (iv xovroig naoiv cet. Hiob 1, 22) )

153
et Iob manum domini dixit esse quae se tetigerit et sagittas domini esse memorauit sagittas piratarum: et tradidit, inquit, me in manus iniusti.

inse itaque absoluit, quia, cum diabolus uulnerat, domini sunt sagittae, qui uulnerandi permisit diabolo potestatem. denique si mandes, ut tuus seruulus uerberetur, nonne, etiamsi ab alio adstante caedatur, a te jlicitur uerberatus? est et illa ratio, quia dominus ideo dat temptatori potestatem, ut hominum in temptationibus probetur affectus; ideo fit persecutio, ut fides luceat, uirtus excellat, mens interna omnibus manifestetur.