Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte aliquis dicat, quomodo in parricidio uel incesto manus fuerit dei, cum opus illud inimici sit. cognoscamus igitur, quoniam et, ubi diabolus uulnerat sagittae domini uulnerare dicantur. nempe sic legimus, quod, cum in concilio angelorum sanctum Iob seruulum suum dominus conuersus ad diabolum praedicaret, ut ureretur inuidus et humani generis aduersarius — laus enim inferioris substantiae uiri condemnatio eius est, qui de statu superiore

deiectus est —, responderit diabolus, quia non gratis lob dominum ueneraretur qui nutu dei omnibus abundaret. sed mitte, inquit, manum tuam et tange omnia quae habet; uideamus si non in faciem te benedicit. et deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Iob. quibus gestis cum sanctus Iob in sua fortitudine permaneret, quia non est motus Iob aut in interitu filiorum aut dispendio facultatum, iterum dominus ad diabolum dixit inludens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Iob, filios