Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et addidit: quoniam sagittae tuae in fixae suntmihi . eadem uidetur dicere quae sanctus lob, sed diuersa sunt. nam et ille ait: sagittae enim domini in corpore meo sunt, quarum furor bibit sanguinem meum, cum incipio loqui, conpungunt me. ille de uulnere sui corporis queritur, hic deplorat animae suae uulnera. et forte hic agit paenitentiam de peccato, ille causam agit infirmitatis humanae et quasi nostrae inbecillitatis assertor ad remedium operis auxilium creatoris exposcit.

hic igitur precatur, ille patrocinatur, ideoque uehementior huius est dolor, quia animae uulnera grauiora quam carnis sunt. ille dicit sagittas domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, huius effunditur; ille conpungitur, hic uulneratur; illum manus dei tetigit, super hunc confirmata est graui pondere; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus. manum autem dei uirtutem intellegimus puniendi.

haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae iniuriam ob temptatam Sarrae pudicitiam flagellauit, haec manus Aegyptiorum currus et equos et populos Rubri Maris demersit profundo, haec manus mentem grauauit regis Saul, ut gratiam sui conseruatoris odisset et pro praeuaricatione caelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, uictus ab hostibus, quo spectaculo nihil est deformius regi, gladium suum in se ipse conuerteret, ne captiuus senex uiueret et filiis superstes et regno.

hanc manum Dauid in se ipso expertus et liberis alterius incestum, alterius parricidium deplorauit et, quod pio patri grauius est suae salutis exitiis, simul obprobria subolis et pietatis defleuit excidia; quorum alter ad incestum [*]( 1 cap. 20-21] cf. De interpellatione Iob et Dauid lib. I-II Ps. 37, 3 3 *Hiob 6, 4 13 cf. Hiob 19, 21. Ps. 31, 4 14 cf. Ps. 37, 8 16 cf. Gen. 12,15 sqq. 18 cf. Ex. 14, 28 24 cf. II Reg. 13 ) [*]( 10 dolor est Fml 14 hunc] add. manus dei {J graui pondere confirmata est {Jav 17 .18 egiptiorum AF 17 habraae AB sarae Cm2ft 18 pr. et om. ifav, alt. om. (t 19 dimersit a 21 interemtis Aml 22 destitutis Cml 23 regi] add. in {J in se suum av in se om. (t ipso BC, om. (t 24 pr. et om. (tav et regno superstes Emlav superstitis A 25 liberius Bp 26 sa- Iutis (saluti DF) suae {Jav simul] add. sibiFa 27 sobolesABmI sobolis cet. av )

152
ac-

census de germanitatis affectu, alter ad parricidium armatus est studio castitatis. quemadmodum illos in grauissimis criminibus confinia lusere uirtutum! utinam aut ille sororem non amasset aut hic non uindicasset! ad postremum et ipse patriae finibus pulsus a filio fugiebat hostem quem optabat heredem, metuebat uincere, ne pietatis dispendio uinceretur.