Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non enim deus passioni patet, ut irascatur, cum sit inpassibilis; sed quia uindicat, uidetur irasci. nobis hoc uidetur, quia ipsi cum commotione uindicare consueuimus. plerumque tamen et homines inueniuntur, cum uindicant, non moueri, sed summa patientia celebrare uindictam, exercere tormenta. cur ergo mireris in deo, si hoc interdum in homine recognoscas?

uindictam autem iram esse supra diximus de die irae. denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum, non quia legum iram, sed quia legum seueritatem incidit. sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum aitrmisit in eos iram per angelos malos, id est uindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. nescit ergo irasci et qui auctor est legum, cui terrendi est uoluntas, non puniendi. imitamini ergo, imperatores, exemplum diuinum, ut sitis in statuendis legibus seueriores, in exigendis suppliciis misericordes.

seueritas legum insolentem restringat audaciam, misericordia principum reos subtrahat poenae. recognoscit igitur propheta culpam suam, uidet uulnera, curari postulat. qui sanari uult, argui non reformidat, sed non uult argui in furore, sed in uerbo dei. uerbum dei sanitas est; sic enim legimus: misit uerbum suum, et sanauit eos. non uult erudiri in ira, sed in doctrina, ut si medicum roges, ne secet uulnus tuum, sed medicamentum apponat. urget medicamento, sed non secat, est dolor, sed non supra mensuram doloris, mordet, sed non cruentat. [*]( 3 Ps. 93,12 10 cf. cap. 2 extr. 13 Ps. 77, 49 16 imitamini cet.] significare uidetur caedem Thessalonicensem iussu Theodosiia. 390 perpetratam; cf. cap. 43 22 Ps. 106, 20 ) [*]( 2 pedeusis a paydeusis fJ 4 cum] aut BCml 5 uendicat Cml 8 quur AmlB misereris Bml 10 supra om. F de die irae] diem irae B (post longiorem ras.) C, om. fJav 11 quo quoquam C 12 incidit om. Fa 13 egiptiorum A 15 et om. fiav 16 immitamini a 17 in instituendis F 1srestring*at 19 substrahat Dml 23 ira] uia B 24 seccet fJ 25 apponatur BfJ urguet A, om. BfJ medicamentum fJ sed non secat] denique fJ seccat Cml, add. denique av (ex (i) )

151

Et addidit: quoniam sagittae tuae in fixae suntmihi . eadem uidetur dicere quae sanctus lob, sed diuersa sunt. nam et ille ait: sagittae enim domini in corpore meo sunt, quarum furor bibit sanguinem meum, cum incipio loqui, conpungunt me. ille de uulnere sui corporis queritur, hic deplorat animae suae uulnera. et forte hic agit paenitentiam de peccato, ille causam agit infirmitatis humanae et quasi nostrae inbecillitatis assertor ad remedium operis auxilium creatoris exposcit.