Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

propter illud, quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est, populus pro propheta interuenire non poterat. scriptum est enim: si populus errauerit, sacerdos orabit pro eo. si sacerdos errauerit, quis rogabit pro eo? et tamen, ubi uidit occidi populum, ipse se angelo ferienti optulit, ut ipse potius pro populo feriretur. plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se optulit, quam si remissionem propositae condicionis optasset. in electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem.

Uide autem domini gratiam, quod et ipse de proposita condicione deflexit. numquid aliquod miserationis est crimen, quia plus minatur et minus exigit ? qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet. cum irascitur, reum differt, cum miseretur, properat ut absoluat. terret ut corrigat, ammonet ut emendet, praeuenit ut ignoscat.

unde et alibi ait propheta de domino: calix in manu d omini uini meri plenus est mixto; uerumtamen faex eius non est exinanita. ad terrendum plenus est calix, ad feriendum non est exinanitus. plenus erat calix, cum

mors per triduum mandaretur, sed occurrit jnisericordia dei, tenuit manum angeli, priusquam calicem istum exinaniret. ut scias autem, quia calix poena uel gladius est, audi dicentem: accipe calicem uini meri huius de manu mea, et [*]( 2 cf. Matth. 11, 29 9 *I Reg. 2, 25 11 cf. I Par. 21, 17 22 *Ps. 74, 9 29 *Hier. 32, 1-2 (25, 15-16) ) [*]( 4 pr. famen B populi uitauit fJav 10 si sacerdos — 11 alt. pro eo om. F 11 se ipse BC se ipsum fJ feriendum fta 12 obtulit fiav 13 obtulit BCfiav remissionem scripsi sermonem codd. av, cf. pag. 149, 24 14 secutus est rationem Fml 16 de] a fJav 20 in reum fJav alt. cum] con D 21 emendes Bml 22 ait alibi 0 23 mixto est fJ 24 exinanita est a, cf. Expos. ps. 118, tractat. 20, cap. 41 27 istum calicem fJ )

149
potionabis omnes gentes ad quas ego mittam te, et uoment et insanient a facie gladii, et ad Hierusalem dicitur: bibisti calicem irae de manu domini; calicem enim ruinae bibisti et exinanisti, nec erat qui te consolaretur. Hierusalem mensuram bibit, quae supra mensuram peccauit.