Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec fefellit sanctum Dauid fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam diuinae miserationis emeruit. nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire, sed ad horam prandii libenter indulsit et, ut uerbo scripturae utar, habuit paenitentiam super malitiam . uide quomodo te scriptura hortatur, ut et tu paenitentiam non refugias, si sequaris deum quem sequi debes.

bene addidit super malitiam\', quia uidetur omnis dura esse uindicta. ideo et dies iudicii dies dicitur mala, de qua beatus est qui per deum liberatur, ut scriptum est: in die mala liberabit eum dominus. et dixit, inquit, angelo dominus, ut sibi parceret. uide autem quia, quando uult dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. et uidit Dauid ferientem angelum et dixit: ecce ego sum. ego peceaui et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? fiat manus tua in me et in domo patris mei.

si mandauerat dominus angelo ut parceret, quomodo feriebat adhuc angelus, nisi quia dominus, etsi uult ignoscere, uult rogari et ut rogetur operatur? nec uidisset homo angelum ferientem, nisi dominus eius oculis angelum reuelasset. unde et Heliseus dicit: domine, aperi nunc oculos pueri huius ut uideat; et aperti sunt oculi pueri eius et uidit montem equis repletum et curribus in circuitu prophetae. nec te moueat, quod persona uilior seruuli quam prophetae uel regis, quia uilior et equorum et curruum species quam sanctitas angelorum. [*]( 8*IPar. 21,15 13 Ps. 40, 2 14 cf. II Reg. 24,16. 1 Par. 21,15 17 \'II Reg. 24,17. *I Par. 21, 17 22 cf. I Par. 21, 16 23 *IV Reg. 6,17 ) [*]( 1 committere DF 2 exederent Bml 5 gratiae — miserationem BC 9 malitia* B 10 si] sed ut uid. Cml, v 13 liberauit BCmlv 14 sibi scripsi (Ixavovofta) OOt) ibi av, om. fia, 15 dominus uult v 19 domum fiav 21 rogare Cml 22 operatur] ortatur Am2, add. in mg. m2 uel ortatur C hortatur o, in mg. operatur 23 elyseus C elisaeus E (v) ) [*]( 10* )

148