Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

niam magna est misericordia illius, quam in hominum manus. numquid donari sibi poenam poposcit erroris? quod si fecisset, inpudentiae notaretur, qui moderationi diuinae fuisset ingratus. plurimum suffragatur reo uerecunda confessio et poenam, quam defensione euitare non possumus, pudore releuamus. elegit non quod a flagello esset immune, sed quod moderatius iudicauit, ut dei lenitati magis, qui nosset ignoscere, quam [*]( 3 *Esai. 40, 2 9 *I Par. 21, 11-12 20 *I Par. 21,13 ) [*]( 1 uerbum hoc v 2 quomodo] add. autem v 4 percepit BC recipit DF re- cepit Eav (ede$aroGr.,recepit Ambros.alibi, accepit semel, suscepit Uulg.) 8.21 Natham a (immo Gad, ut habet in mg. a et ed. Rom.) 9 elige om. a 10 triennii P (Tela ixrj) 12 mortem fieri F 15 quia Bml 16 recusentur BCmlfi 17 posuit A, ef. pag. 147, 5 19 eligere] add. poenam fJav 24 poena* B 25 moderatione Cml 26 ingratus] add. sed fJ nam av uerecumda D 28 **uelamus B releuamus in ras. C subleuamus fJa leuamus v )

147
hominum se committeret potestati, qui mensuram ultionis frequenter excederent. miseretur itaque qui nescit errare, non miseretur qui erroris est particeps.

Nec fefellit sanctum Dauid fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam diuinae miserationis emeruit. nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire, sed ad horam prandii libenter indulsit et, ut uerbo scripturae utar, habuit paenitentiam super malitiam . uide quomodo te scriptura hortatur, ut et tu paenitentiam non refugias, si sequaris deum quem sequi debes.