Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me. qui paenitentiam agit, paratus esse debet ad obprobria perferenda iniuriasque subeundas nec commoueri, si quis ei peccati sui crimen obiciat. cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem ? quodsi ab homine argui timere non debet, quanto magis a domino deo suo, cui omnes etiam in his quae sunt occulta peccamus, cum praesertim condemnatio praesentium absolutio futurorum sit; qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur.

uae mihi, si de me dicatur: \'habet mercedem suam\'! si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen grauatur ! nam si misericordia facili iactata sermone fructu fraudatur aeterno , quanto magis iniquitatis poena acerbi faenoris accessione differtur! ergo qui paenitentiam agit offerre se debet ad poenam, ut hic puniatur a domino, non ad supplicia aeterna seruetur, nec expectare tempus, sed occurrere diuinae indignationi.

Uide facta Dauid eius precibus conuenire. offenderat dominum, quia numerari iusserat populum. confessione praeuenit dei nuntium peccase se ualde et nimis stulte fecisse commemorans, non quasi ammoneret oblitum, sed quasi urgeret morantem, ne diutius commotionem differret offensae. peccaui, inquit, uade, [*](3 cf. Esai. 43, 26 7 *Ps. 37, 2 15 Ps. 72, 5 17 cf. Matth. 6, 2: 28 *I Par. 21, 8 ) [*]( 1 post peccatum est add. remedium accusatio sui criminis fiav 2 confessio — prolapsionis] remedium confessio sui criminis remedium (om. B) confessio remedium prolapsionis BC sui criminis om. {Jav 3 pr. est om. BCpav 6 penitentia agenda DF 7 praescribunt: Psalmi XXXVII enarratio a Enarratio v 10 ne BC 13 iis Eav 16 ue a 20 fenoris codd. v foenoris a 22 futura BGfi 24 precibus eius BC conueniri F 25 numerantus erat. Bml 27 admoneret fJav urgueret ACml ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenig, ) [*]( 10 )

146
quoniam hoc uerbum feci; et nunc, domine, dele iniquitatem serui tui. quomodo deleantur peccata, audi dicentem: solutum est peccatum eius, .